monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 20. <<<     >>> 22.

21.

1 Apostolus quoque sic definit dicens: Non sum ego liber, non sum apostolus (I Cor. IX, 1)? Sed adeo liber, ut cum subintrassent quidam tentare libertatem eius, nec ad horam, ut ipse ait (Galat. II, 5), cederet subiectioni, ut veritas Evangelii praedicaretur.
2 Qui ergo non cessit, volens praedicavit.
3 Ubi voluntas, ibi merces voluntatis: ubi necessitas, ibi obsequium necessitatis.
4 Melior ergo voluntas quam necessitas.
5 Velle ergo sapientis est, parere et servire insipientis.